chi di voi ragazzotti ha idea di come si traduce questa robaccia?
In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior adripuerat, tamen tantum progressum fecit ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus quod ei fuerit incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnis Origines videtur appellasse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliqua quoque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In isdem exposuit quae in Italia Hispaniisque viderentur admiranda. In quibus multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina.
magari un sito dove trovare la traduzione o chi ne è capacie di tradula
grazie, vi voglio bene